PROPOSITIO XI.

Si Duo gravia descendant alterum super linea perpen-
diculari
, alterum vero super inclinata; proportio ve-
locitatum
est reciproca proportioni linearum.

Sit ABC planum normaliter erectum super lineam ori-
zontalem
BC, cuius latus AB sit perpendiculare, &
AC, inclinatum.

Dico quod proportio velocitatum solidorum gravium moto-
rum
secundum lineam AB perpendicularem, & AC in-
clinatum
, est ut proportio longitudinis inclinatae AC ad
longitudinem perpendicularis AB; videlicet ita est longi-
tudo
AB ad longitudinem AC, ut velocitas super AC ad
velocitatem in AB.

Quoniam est ut AC ad AB, ita momentum in AB, ad mo-
mentum
in AC; & ut momentum in AB ad momentum
in AC, ita velocitas in AB ad velocitatem in AC; er-
go
est etiam ut AC ad AB, ita velocitas in AB ad velo-
citatem
in AC. Quod fuit probandum.

Per 4.
supp.
Per 2.
pet.