Quoniam diuturnitates X, Y, sunt aequales diuturnitatibus
E, F, sunt etiam Z, V, quadrata ipsarum X, Y; & quia
vibrationes integrae pendulorum HI, HK sunt inter se, ut
quadratum V, ad quadratum Z, portiones RS, PQ erunt
etiam inter se ut quadratum V ad quadratum Z; sed R
S, PQ aequantur rectis CD, AB,, ergo, & CD, AB
sunt ut quadratum V, ad quadratum Z, & proinde, in
duplicata ratione ipsarum EF. Quod, &c.

Per 6.
petit.
Per 2.
pron.
Per 3.
hujus.
Per pr.
pet.
Per 3.
petit.
Per 2.
pron.

Corolarium.

Hinc patet esse longitudines planorum per quae gravia fe-
runtur
ut quadrata temporum, & tempora ut radices
longitudinum planorum.