petus sunt apta, & in potentia proxima per­
meare
, & de facto permeant ni impedimen­
tum
aliquod obijciatur, secus enim effectus
causae
non responderet. Porro ex impe­
tu
provenit quod missilia quaelibet, a mo­
tore
velociter ducta, deficiente motoris actio­
ne
, nihilominus a solo impetu ferantur, quod
in
proiectis quotidie experimur. De quibus
locus
postularet ut aliquid agerem, ni via
quam
eorum motu conficiunt, me adhuc late­
ret;
quamvis non ignorem viris oculatissimis
visam
esse parabolicam. Cum illis igitur sup­
pono
proiecta a motore seiuncta, motu du­
plici
moveri, nimirum ab impetu, aequabili
motu
, eadem prorsus directe via qua a motore
novissime
ducta fuerant, & itidem a gravitate
deorsum
, & proinde motu mixto secundum
quamdam
lineam curvam mihi ignotam,
quamhoc argumento ducti parabolicam ar­
bitrantur
.figure

Proijciatur missile A versus D motu violento
quo
virtute impetus temporibus aequalibus
conficiat
aequalia spatia AB, BC, CD, & in