PROPOSITIO XXI. PROBL. XIII.

Datis duabus diuturnitatibus, quarum prior
sit
gravis moti super plano dato longitu­
dinis
notae, & dato alio plano diversimo­
de declinante; reperiendum est in eo pun­
ctum
, quo grave perveniat in secunda
diuturnitate
data.figure

Dato plano declinante AB, super quo grave
A
moveatur diuturnitate C, & dato alio
plano
D declinationis quae sit dissimilis decli­
nationi
datae AB; data itidem diuturnitate E.

Oportet reperire in D punctum quo grave per­
veniat
in diuturnitate E.

Ducatur AF parallela ipsi D, in eaque reperia­
tur
punctum F, quo grave perveniat tempore quo
in
B, & praescribatur in eadem spatium AG per
quod
moveatur in diuturnitate E, & fiat DH
aequalis
ipsi AG, & dico H esse punctum quaesitum.

Per 17. huius.

Per 8. huius.

Quoniam diuturnitates in AB, AF sunt aequales
per
constructionem, & C, E sunt diuturnita­
tes
super planis AF, AG per constructionem,
sunt
etiam diuturnitates super AB, AG, &
proinde
super DH ipsi AG aequali, & para
lellae
, quod, etc.