PROPOSITIO XVII. PROBL. IX.

Dato plano declinante, super quo grave de­
scendat
, & dato alio plano minus declinan­
te
, in hoc reperire punctum, quo perveniat
mobile
eo tempore, quo pertransit dictum
planum
magis declinans.figure

Sint plana AB, AC quorum AC minus in­
clinatum
.

Oportet in AC reperire punctum, quo grave per­
veniat
, quando pervenit in B.

Fiat ut AC ad AB ita AB ad AD, & dico D
esse
punctum quaesitum.

Quoniam ut AC ad AD ita est quadratum AC
ad
quadratum AB, & ut AC ad AD ita
quadratum
temporis AC ad quadratum tem­
poris
AD ergo ut quadratum AC ad qua­
dratum
AB, ita quadratum temporis AC ad
quadratum
temporis AD Vnde AC ad AB
ut tempus AC ad tempus AD, sed ut AC
ad
AB, ita tempus AC ad tempus AB, ergo
tempora
AB, AD, sunt aequalia. Quod, etc.

Per 19. sexti.

Per cot. 7. huius.

Per 22. sexti.

Per 15. huius.