PROPOSITIO XIV. PROB. VII.

Data linea perpendiculari, per quam grave
descendat
, cui annectatur linea, seu pla­
num
declinans; in declinante reperire
punctum
, quo grave perveniat eo tempo­
re
, quo pertransiverit perpendicularem.figure

Sit triangulum ABC orthogonaliter erectum
super
plano orizontali BC, cuius latus AB
intelligatur
linea perpendicularis, per quam
grave
descendat, & latus AC planum incli­
natum
.

Oportet in plano AC reperire punctum quo gra­
ve
perveniat eodem tempore, quo in B.

Fiat ut AC ad AB, ita AB ad tertiam AD,
& D erit punctum quaesitum.

Per 11. Sexti.

Quoniam velocitas super AD ad velocitatem in
AB
est ut AB ad AC, & proinde ut AD
ad
AB per const, quae velocitates eadem con­
tinuo
duplicata proportione augentur, gra­
via
in eis moventur tempore aequali, quia quo­
tiscunque
spatia sunt ut velocitates, aequali
peraguntur
tempore, quod, etc.

Per 11. huius.

Per 3. & 7. huius.