PROPOSITIO VII.

Lineae descensus gravium super plano incli­
nato
motorum, sunt in duplicata ratione
diuturnitatum
.figure

Sint AB, CD plana pariter inclinata, super
quibus
moveantur gravia A, C, & sint EF
ipsorum
diuturnitates.

Dico AB, CD, esse in duplicata ratione ipsarum E, F.

Secetur AB bifariam in G, & erecta GH, per­
pendiculari
longissima, fiant pendula HI, HK,
quae
sint inter se ut AB, CD, & eleventur in
L, M, describentia arcus LI, KM, secantes
GH in N, O, & ab N hinc inde secentur ar­
cus
NP, NQ aequales quo ad sensum rectis
GA, GB, & ductis PH, QH, secetur pariter
arcus
LI, in R, S, & intelligantur arcus PQ,
RS, tam parvae curvitatis, ob maximam lon­
gitudinem
pendulorum HI, HK, ut pro re­
ctis
habeantur, puta portionis minimae, & pro­
inde
aequales rectis AB, CD.

Per 3. pet.

Quoniam EF sunt diuturnitates AB, CD per