tutem appellamus impetum; qui re vera nil
aliud
sit, nisi naturalis propensio ad motum,
seu
potentia mobili inexistens continuandi mo­
tum
semel adeptum quae potentia dum mo­
bile
quiescit, sit in actu primo, & mediante,
motu
reducatur in secundum, ea ratione qua
homini
discurrenti non additur nova rationa­
litas;
seu novum principium, & nova poten­
tia
ratiocinandi, sed eademmet, quam intrin­
secus
habet, & est in actu primo, reducitur in
secundum
. Porro quod vere talis fuerit
natura
mobilibus tradita, ut indiferenter se
habeant
ad motum, & quietem, quamvis ex
dicta
uniformis motus continuatione satis pro­
babile
videatur, non ego tamen pro certo af­
firmare
ausim: sumus in physicis, ubi demon­
strationes
rariores: non tamen videri deberet le­
viter
probatum, si ex hoc solummodo prin­
cipio
omnes probarentur sequi passiones, quae
in
motu quolibet percipiuntur absque quo ali­
quid
aliud, vel de novo oriatur, vel ortum de­
pereat. Ex eo autem sequitur, quod dum mo­
bile
impellitur motus necessario augetur; un­
de
quo per maius spatium impellitur eo cor­
pus
obsistens validius percutit; ex quo tamen
motus
ipse fit debilior, respondens siquidem
oppositi
resistentiae; quae si augeatur, velocitas
taliter
minuitur, ut tandem deficiat, absque