| Baldi, Bernardino In mechanica Aristotelis problemata exercitationes 1621 | ||||||
|
Esto nauis AB, malus CD,
mali sedes D, locus antennæ
sublimior C, depressior E: ita
que quoniam CD vectis est,
quo mouens remotior fuerit à
fulcimento D, eo citiùs & vio
lentiùs pellet, velocius ergo
nauis mouebitur antenna in
C, quàm in E, constituta.
Plausibilia sunt hæc, at certè per veritatem ipsam,
non vera. Rogo, Si fulcimentum dum vectis mouetur, cen
trum est, centrum vtique motus erit D. spirante igitur va
lidè vento inclinabitur malus, fietque; vbi FGD, quæ qui
dem inclinatio violentius fiet, vento pellente in F quàm
in G, vtpote puncto à fulcimento remotiore. Impulso ma
lo, duo necessariò consequentur, vel enim ad ipsam sedem
D. frangetur vel puppis ipsa circa D punctum conuersa,
vt mali sequatur motum eleuabitur. Prora verò submer
getur facta naui in HDI. Quod si quispiam funem ad ma
li summitatem annexam ad ipsam puppim alligauerit in
B, impedietur sanè mali inclinatio ad partes F, & ideo nul
la vis prorsus fiet in D ex vectis ratione. Attamen nihilo
secius, quo sublimior fuerit antenna, eo faciliùs à spirante
vento puppis eleuabitur. quatenus igitur malus vectis
est, hoc tantum quod dicimus operatur. Quod si contrà
obiectum fuerit, experientiam docere, quo sublimior an
tenna fuerit, eo citiùs nauigium, spiritu flante moueri.
Responsio facilis, nempe, mirum non esse, si mali pars sub
limior validius à vento feriatur. Videmus enim, & turres
quo sublimiores fuerint, eo magis à ventorum impetuosis
flatibus infestari, quod sanè ad vectis longitudinem refer
re, esset ridiculum. Cæterùm quod ad puppis faciliorem
eleuationem ex mali ipsius altitudine pertinet, ad vectis