| Baldi, Bernardino In mechanica Aristotelis problemata exercitationes 1621 | ||||||
|

cardo verò vbi G, translata igitur e
rit eo motu, puppis ipsa à B in G. facta
itaque paruâ motione puppis ex B in
G, prora ipsa quæ longè distat à pup
pi B maiori spatio superato translata
erit in H facta proræ in contrariam
partem ab ea quæ facta est guberna
culi motione. Porrò quod & in præ
cedente quæstione adnotauimus, lon
gè meliùs procedet demonstratio si
fulcimentum mare intelligatur, quàm
scalmus, neque enim mare ceu pon
dus, sed scalmus ipse Temonisuecardo, ponderum instar
transferuntur.
Cæterùm in hac speculatione liceat nobis aliquan
tulum à Philosopho dissentire. Certè si breuitas Temo
nis, è puppi eminentis, respectu longitudinis totius nauis
consideretur, & parua motio, quæ temone guberna culo
ue moto fit, nullius ferè momenti erit ad eam quæ in pro.
ra fit translationem. aliter ergo se rem habere non dubi
tamus, & quæstionis solutionem aliunde petendam. Na
ui non currente nullum ferè, aut qui vix curandus sit ex
gubernaculi conuersione nauis ad dextram sinistramue
motum fieri. at eâ currente maximum, experientiâ doce
mur. Obliqui igitur motus qui validè in puppi sit, caussa
est non quidem ex conuersione temonis percussio maris,
sed mare ipsum, cuius fluctus naui currente obliquam te
monis alam ad eam partem quæ mari obuertitur, impel
lentes temonem cum puppi ad contrariam partem vali
dissimè transferunt.
Esto nauis carina AB, prora B, puppis A, Temo AC,
gubernaculum AD; Itaque currente naui, Temone in
terim & guberna culo in eadem carinæ linea existentibus,