illi facit centrum grauitatis contra naturam elatum in H
mouebitur
quædam libra. Sin autem tam parui momenti
sit
, vt eam resistentiam non vincat, stante circa locum in­
fimum
centro C, non mouebitur aut saltem parum, ipsa
libra
.

Hinc colligimus fieri posse, libras illas, quæ non "
quouis, quantumuis paruo pondere declinant, eas fulci- "
mentum habere sursum.

His addimus, cæteris paribus, resistentiam esse
maiorem
, quo minus grauitatis centrum distat à fulci­
mento
sursum, circa quod ipsa libra aduertitur.

figure

Esto libra AB, cuius gra­
uitatis
centrum C, & primò
quidem
eius fulcimentum
sursum
sit vbi D, itaque si ap­
posito
pondere declinauerit
libra
ad partes B, punctum
C, dum ascendet describet
portionem
circuli CE. fulciatur iterum sursum puncto F,
& iterum declinet ad partes B, & iterum punctum C, dum
ascendet
, circuli portionem describet CG. Est autem
minor
angulus contactus ACE, angulo ACG, magis er­
go
sursum, hoc est, ad naturam sui feretur C, per CG, ex
centro
F, quàm per CE, ex centro D, quod fuerat de­
monstrandum
.

Hæc autem resistentia ex eodem fulcimento & eo­
dem
pondere eo faciliùs superabitur, quo longius bra­
chium
libræ fuerit.

Esto enim iterum libra AB, cuius fulcimentum D,
centrum
grauitatis C, sit & alia libra, cuius brachia bre­
uiora
EF, idem habens centrum C, & eidem puncto su­
spensa
D. Dico igitur, eodem pondere apposito, faciliùs