QVÆSTIONES
MECHANICÆ.

QVÆSTIO I.

Cur maiores libræ exactiores sint mi­
noribus
?

Prioríbus, ceu fundamentis quibusdam iactis, oppor­
tunè
ad quæstiones proponendas, eas queue diluendas se
confert
Aristoteles. Porro in proposita quæstione vide­
tur
prima fronte caussam quæri de re quæ non est: etenim
quis
affirmauerit vnquam, lances quibus Apothecarij &
Macellarij
vtuntur, magnas eas quidem, illis exactiores
esse
quibus Gemmatij, atque Argentarij siliquis, & scru­
pulis
minutissima appendunt, quæ tamen perexiguæ sunt,
& si illis comparentur minimæ? Veruntamen, ita prorsus
res
habet, vt asserit Aristoteles. Non enim propterea
quòd
illæ magnæ sint, verò exiguæ, sunt illis exa­
ctiores;
sed quoniam magnæ, rudes sunt, minores verò ex­
quisita
diligentia elaboratæ, & à materiæ pertinacia libe­
riores
. Cæteris ergo paribus, exactiores esse maiores, ex
Philosophi
mente, ita docebimus.

figure

Esto libra maior AB,
cuius
fulcimentum C.
Minor verò libra DE,
circa
idem fulcimentum
C, vnà cum maiori, ima­
ginatione
, conuersa. Ap­
ponatur
quoduis pon­
dus
maiori libræ in A,
declinetque;
exempli gratiâ in F, erit queue minor libra in G,
in
eadem enim linea sunt CGF. Vnaque igitur ex eodem