| Baldi, Bernardino In mechanica Aristotelis problemata exercitationes 1621 | ||||||
|
rium. Hæc autem clariora erunt si quo pacto vortices
fiant, quispiam considerauerit.
Esto fluminis cuiuspiam curua
eademque profunda ripa ABCD.
Aquæ vero moles rapida EFDC,
quæ quidem eo quod magno impe
tu deferatur in C, ripæ ipsius naturam
sequens turbinatim circum uoluitur,
egressa autem extra locum seu ripam
B rotationis principium secundans,
in seipsam spiraliter contorquetur,
& vorticem efficit GHFIK, cuius
quidem centrum est vbi K.
Alia quoque de caussa, ex quiescente nimirum, &
mota aqua fiunt spiræ vorticesue. Esto enim fluminis ripa 
ABC, sinum efficiens, qui a quam ex
ripæ ipsius obiectu contineat quie
scentem, Cursus vero fluminis liber &
rectus, sit inter lineas AC, DE. Itaque
dum aqua AC rapide fertur ad partes
A, quiescentem ABC iuxta lineam.
CA lateraliter propellit, & eius qui
dem partem quam tangit, secum ra
pit, puta ex F in G. Delata igitur aqua
& currente ex F versus G quiescens
lateraliter eidem sese aliqualiter op
ponit, & currentem repellit ex G in H. Cœpto itaque spirali
motu aqua circumuoluitur secundum lineam GHK, do
nec perueniat ad centrum I, vbi circumuolutæ aquæ par
tes sese inuicem tangunt. Porro vortices isti spiræue, quod
nos per Padum, Abduam, & magna flumina nauigantes
obseruauimus, non eodem permanent loco, sed rapientis
aquæ motum secundantes, paullatim in currentem aquam