potest, pilam à plano resilientem eo peruenire vnde à
principio
discesserat; Id enim si daretur, æterna quoque
pilæ
ipsius daretur resilitio, & paullatim vi & impetu re­
mittente
per parua interualla motus esset, donec res quæ
mouebatur
, omnino quiescat.

QVÆSTIO XXXV.

Quærit hoc vltimo Problemate Aristoteles, Cur ea quæ in vorti­
cosis
feruntur aquis, ad medium tandem agan­
tur
omnia?

Tribus rationibus soluit; quarum prima est: Quicquid
fertur
, magnitudinem habet, cuius extrema in duo­
bus
sunt circulis, hoc in minori, illud in maiori. Et quo­
niam
maior velocior est, magnitudo media, non æquali­
ter
fertur, sed à maiori quidem pellitur, à minori vero re­
trahitur
, vnde transuersus fit magnitudinis motus, & ipsa
magnitudo
ad interiorem propellitur circulum, itaque
eodem
pacto, è maiori in minorem propulsa in centrum.
tantum fertur, & ibi quiescit.

figure

Esto vortex AB, cuius cen­
trum
C, magnitudo quæ fer­
tur
AD, maior circulus AFB,
minor
DHEG. Velocitas igi­
tur
in A maior est velocitate
quæ
in D, magnitudinis ergo
extremum
A, velocius rapitur
in
A quam eiusdem extremum
inferius
D, in D. Velocitas igi­
tur
maioris circuli pellit Aver­
sus
F. tarditas vero minoris cir­
culi
D retrahit ad partes G. conuertitur itaque magnitu­
do
inter pellentem & retrahentem circulum, donec ex­