tem. Hinc videmus, vel pueros ipsos, docente Natura cum
nuces
, vel aliud quippiam, parieti allisum frangere conan­
tur
, à pariete moderato aliquo spatio recedere. Si autem
eos
interroges, cur id faciant, respondebunt, vt inde ictus
valentius
fiat atque efficacius. Eleganter ex Simplicij &
Alexandri
Aphrodisiensis doctrina, quæ lucidissima est,
quæstionem
hanc in sua Paraphrasi explicat Picolomi­
neus.

QVAESTIO XXXIII.

Dubitatur, Cur proiecta moueantur, licet impellens à proiectis se­
paretur;
vel vt verbis Philosophi vtar, Cur quippiam non pecu­
liarem
sibi fertur lationem impulsore alioquin
non
consequente?

Soluit, inquiens, an videlicet, quoniam primum, id est,
impellens
ipse, id efficit vt alterum, nempe proiectum
ipsum
impellat, illud vero (hoc est proiectum) alterum
impellat
, hoc est, aërem ipsum mediumue, quod à proie­
cto
repelletur. Cessare autem motum, cum res eo deue­
nit
, vt motus eidem à proijciente impressus, non possit
amplius
rem proiectam mouere, & itidem rem ipsam, aë­
rem
videlicet non possit amplius repellere. Vel etiam
quando
ipsius lati grauitas nutu suo declinat magis quam
impellentis
in ante sit potentia. Vtique res per se satis cla­
ra
. etenim motus impressus accidentalis est, quod vero la­
tioni
violentæ resistit principium, naturale, & ab ipso mo­
to
inseparabile, vincente igitur quod natura est, paulla­
tim
remittitur quod ex accidenti est, & inde proiecti fit
quies
. Est autem & hoc quoque Problema pure physicum,
& superiori, de quo immediate egimus, perquam familia­
re
, quamobrem ex ijsdem prorsus soluitur
principijs
.