| Baldi, Bernardino In mechanica Aristotelis problemata exercitationes 1621 | ||||||
|
tæ; potentiæ vero ad extremitatem duplicis manubrij.
Reducitur enim ad idem genus vectis, in quo pondus in
ter fulcimentum est & potentiam. quo igitur minor fue
rit proportio partis vectis quæ à centro grauitatis ad i
psum fulcimentum, ad totum vectem eo facilius pondus
eleuabitur.
Cur autem difficilime hæ per accliue horizonti pla
num pellantur, duplici fit de caussa, tum quia grauitatis
centrum ad ipsum portantem seu pellentem vergit, & id
eo pars quæ a fulcimento ad centrum grauitatis ponderis
fit maior, tum etiam quoniam ipsum graue contra sui na
turam sursus pellitur ferturque.
Quærere ad hæc quispiam posset, Cur Baiuli ma
gna ferentes pondera, curui in cedant? Dixerit autem ali
quis, ponderis grauitate eos deprimentis id fieri. Nos au
tem duplici item de caussa id fieri putamus, tum ea quam
considerauimus, tum etiam alia, nempe vt grauitatis cen
trum ipsius ponderis quod sustinent, in perpendiculari
collocent, ne si extra ponatur is qui fert à centro extra
fulcimentum posito, ad eam partem ad quam vergit tra
hatur, & pondere ipso opprimatur.
Eadem de caussa fit quoque vt ij qui magna ponde
ra sinistro ferunt humero, in dextram partem inclinentur,
qui vero dextro, contrario modo se habeant, æquatur e
nim pondus eo pacto, & grauitatis centrum in ipsa per
pendiculari collocatur.
QVÆSTIO XXX.
Cur assurgentes omnes fœmori tibiam ad acutum angulum consti
tuamus & pectori thoraciue similiter fœmur, quod nî fiat
haudquaquam surgere poterunt?
Ait Philosophus, forte id fieri, quod æqualitas sit o
mnino quietis caussa, rectum vero angulum quietis