| Baldi, Bernardino In mechanica Aristotelis problemata exercitationes 1621 | ||||||
|
QVAESTIO XXIX.
Dubitatur, Cur quando super ligno, aut huiusmodi quopiam, duo
portauerint homines, idem pondus non æqualiter premun
tur, sed ille magis cui vicinius fuerit
pondus?
Soluit Aristoteles, inquiens, lignum esse vectem, pon
dus vero fulcimentum; res quæ mouetur is qui ponde
ri est proximior: mouens vero qui remotior. Itaque quo
magis remotus est à pondere, hoc est, à fulcimento is qui
mouet, eo violentius is premitur qui altera vectis parte
eaque breuiori, mouetur.
Esto lignum AB, pondus
C appensum in E, vicinius ex
tremo B quam ipsi A, sit autem
portantium alter quidem AF,
alter vero BG, Imaginemur
itaque locum E à pondere ita
figi & deprimi, vt sursum qui
dem ferri nequaquam possit,
circa vero punctum E, ceu
circa centrum fulcimentum
ne ipsum vectem conuerti. Lignum ergo AB vectis: mo
uens potentia A, pars vectis à potentia ad fulcimentum
AE pars eiusdem quæ à fulcimento ad rem motam EB, &
quoniam quanto longior est pars vectis EA ipsa EB, eo fa
cilius potentia quæ est in A, operatur in id quod est in B, si
res ad proportiones redigatur, erit potentia in A, ad id
quod mouetur seu premitur in B, vt pars vectis EB ad par
tem EA, sed maior est AE ipsa EB, ergo maiorem partem
sustinet ponderis, & plus premitur is qui in E, & qui mo
uet in A. Hæc fere Philosophi est sententia: Picolomi
neus vero Paraphrastes apposite duos vectes in vnico li-