situla suspenditur FCABG, situla vero G. Est igitur dia­
meter
CED, instar libræ, quare vt fiat æquilibrium neces­
se
est capiti funis F, potentiam applicare, quæ sit æqualis
figure
pondere
situlæ aqua plenæ, itaque extra­
hens
proprijs viribus corporis pondus ad­
ijciens
facile situlam aqua plenam extra­
hit
, ex qua re magna extrahentibus fit
commoditas
. Patet autem diuerso modo
extrahentes
iuuare Celonium. & Tro­
chleam
, ibi enim corporis mole adiuuatur
demittens
vacuam, hic vero qui extrahit
plenam
aqua situlam.

Cæterum Celonij partem BC, qui à
fulcimento
ad funem longe maiorem es­
se
oportet, ipsa AB, vt situla in profundum possit demitti,
quamobrem
ita se debet habere pondus in A, ad pondus
situlæ
plenæ, vt se habet brachium seu pars BC, ad par­
tem
BA. Tunc enim ex permutata proportione efficitur
æquilibrium
.

Illud addimus, nouum non aesse Architectis Mecha­
nicisque
, tum hominum tum animalium vt commodius
machinas
moueant, adhibere pondera corporum. Nec
nim
alia ratione mouentur Rotæ illæ, quas ob hanc caus­
sam
ambulatorias vocant; quarum vsus ad Mangana, ad
extrahendas
è puteis aquas, & ad farinarias quoque mo­
las
agitandas adhibetur.

Porro Tollenonem bellicam Machinam à Celonio
tum
forma tum potestate nihil differre, videre est apud
veteres
Mechanicos, Heronem Byzantium, & alios. apud
neotericos
vero hac de re agunt Daniel Barbarus in Vi­
truuium, & Iustus Lipsius in librum quem de bellicis
machinis
edidit, elegantissi­
mum
.