| Baldi, Bernardino In mechanica Aristotelis problemata exercitationes 1621 | ||||||
|

item A, versus B, & B versus A, ita
que punctum A tum proprio tum
alieno, hoc est lineæ illud deferen
tis motu deorsum trudet, hoc est,
versus CD. Motus ergo velocior
erit motu puncti B, quod lationi
bus fertur ferè contrarijs, hoc est,
ex B versus A sursum, cum linea
autem BA versus C deorsum. Ve
locius tamen non mouetur, quip
pe quod æquali tempore æquale
spatium vtrum que punctum conficiat. Stante igitur caus
sa sequi debuisset effectus; non sequitur autem, Aristote
lis igitur caussa non est caussa. Rhombo quoque inuerso
idem clarius ostendemus hoc pacto: Sit Rhombus ABCD, 
cuius diametri AC, BD secan
tes sese in E. Mota igitur linea
AB versus CD, nempe deorsum
& A quoque deorsum versus B,
contra vero B quidem sur
sum versus A, deorsum vero
versus C, erit B tardior A, sed
contrarium fit, quippe quod
longior sit BD, per quam mouetur B ipsa AC, per quam
mouetur A.
His igitur non satisfacientibus veriorem si per im
becillitatem nostram licuerit, huius effectus caussam in
uestigabimus. Rationibus igitur & veritate contra aucto
ritatem & probabilitatem est nobis pugnandum: quod &
intrepide faciemus.
Dicimus igitur, in quouis parallelogrammo sit illud
quadratum aut altera parte longius, vel idem Rhombus
Rhomboisue semper mixtos motus proportione seruata