| Baldi, Bernardino In mechanica Aristotelis problemata exercitationes 1621 |
|
piebat: Itaque opera Curtij Arditij honorifice fuit in au
lam euocatus, dum vitam non aulicam viueret totus in
litteras abditus precibus Vespasiani Gonzagæ Sablonetæ
Ducis ad explanandos Vitruuij libros adactus fuit. quare
tunc natus de Verborum Vitruuianorum significatione com
mentarius; in quo minime mirandum si minuta quædam
prosequutus fuit, quæ viro magno minus esse digna vi
deantur:illi enim Principi morem gessit. scio dixisse ali
quando Adrianum Romanum è Polonia reuersum, vbi
Vitruuium Palatino cuidam explicauerat, si commen
tarium Baldi in Polonia adhibere potuissem, aurum quod
mecum attuli emunxissem, quia satis fecissem muneri la
bore nullo. Cum Ferrando hero suo obuenisset necessi
tas Hispanias adeundi, illud iter sine Baldo facere se pos
se non putabat, non tam vt haberet, qui erudito eloquio
viæ tæ dium leuaret, quam cui posset arcana committere,
atque adeo à quo iuuaretur consilio. Vix viæ se dederant
cum Baldus grauem in morbum delapsus itinere cogitur
desistere: Mediolanum proinde diuertit, vbi à S. Carolo
Borromæo & benignè exceptus, & tamdiu detentus do
nec valetudinem recuperaret. Guastallam postea se re
cepit, vbi cum absente Domino liberiori otio frueretur,
libros sex de Aula eruditissimos methodo analytica con
scripsit. alios non commemoro, quod cum otium erit, o
mnium syllabum dabo. Anno 1586. ipso nihil postulante
eligitur Guastallæ Abbas, à quo tempore Iuri Can. Con
cilijs, & SS.Patribus totum se dedit. Hebreæ & Chaldææ
linguarum discendarum triennium posuit. Anno 1593. no
uæ Gnomonices libros quinque composuit. insequenti
Chaldæam Onkeli paraphrasin in Pentateuchum vertit
& commentarios adiunxit; quo exant lato labore in Iob
ex Heb. fonte paraphrasin texuit, quam & scholijs illu
strauit. Tabulam Etruscam Eugubinam interptetatus