appensum potentiam requiri ipsi ponderi æqualem. Ani­
mo
posthæc concipiatur alia recta linea DEF, cuius inte­
gra
longitudo si extenderetur, esset DE, EF. Appendatur
in
E pondus E æquale alteri ponderum B vel, C, sint autem
duæ
potentiæ pondus E sustinentes D, F. Vtraque igitur
dimidium
sustinebit ponderis E, sed potentia quæ susti­
nebat
pondus B, in C erat ipsi B æqualis, vbi appensio pon­
deris
erat in superiori parte in A, hîc autem, vbi appensio
est
in parte in feriori, vtraque potentia dimidium sustinet
appensi
ponderis. Videmus igitur illam appensionem
quidem
pondus nullatenus imminuere, hanc verò pon­
dus
ipsum, bifariam diuisum, sustinentibus potentijs im­
partiri
. Hæc in lineis, Mathematicâ vsi abstractione, con­
siderauimus
, nunc verò eadem mechanicè perpenda­
mus
.

figure

Sit igitur
punctum
A, vt
in
sequenti figu­
ra
clauus paxil­
lusue
, cui appen­
sus
funiculus
BAC, & funicu­
li
capitibus pon­
dera
BC, sit quo­
que
anulus D,
per
quem traìe­
ctus funiculus
EDF. Anulo au­
tem
coniunctum
pondus
G. His igitur ita constitutis, eadem demonstra­
buntur
quæ superius, nempe oportere vt fiat æquilibrium
B
, C, esse æqualia, tum potentias, quæ sunt in EF pondus
G inter eas diuisum sustinere. Porrò volentes Mechanici