mur etiam vecte cuneato ad scindendum & aperiendum:
adacto
enim scissuræ cuneo, idqueue manu malleoue, tum
ab
altera extremitate presso, valida fit ex vectis vi continui
figure
corporis
separatio. Ma­
teria
scissilis AB scalprum
ceu
vectis cuneatus CD,
cuius
fulcimentum, E,
pondus
verò vbi C, po­
tentia
vbi D, quo casu
quo
maior est proportio
DE
ad EC, eo est ipsa scissio leuior & facilior.

QVAESTIO XVIII.

Quærit hic Aristoteles, Cur per Trochleas ab exigua potentia in­
gentia
moueantur pondera?

De Trochlea Pappus, & veteres: inter recentiores
gregiè
admodum, vt omnia examinauit in Mechani­
cis
G. Vbaldus. Nos tamen interim post clarissimos illos
viros
aliquid quod nouitatem & subtilitatem sapiat, de
nostro
penu promemus. Et sanè inuentis quidem addere
res
est facilis, at quod inuentis addas inuenire haud adeo
facile
. Sed nos primum Philosophi ipsius dicta ad trutinam
reuocemus
. Ita autem quæstionem proponit; Cur si quis­
piam
Trochleas componens duas, in signis duobus, ad se
inuicem
iunctis contrario ad Trochleas modo circulo fu­
nem
circumduxerit, cuius alterum quidem caput tigno­
rum
appendatur alteri, alterum verò Trochleis sit innixum
& à funis initio trahere cœperit, magna trahit pondera, li­
cet
imbecillium fuerit virium?

Obseuerissima expositio, & nî res esset vulgò per se
nota
, dequeue ea Vitruuius & Mechanici non egissent, diffi­
cile
vtique esset ex eius verbis sensum assequi.