| Baldi, Bernardino In mechanica Aristotelis problemata exercitationes 1621 | ||||||
|
quidem iudicio id sequi videtur, propterea quod ex Pap
po ea quæ in planis inclinatis mouentur, redigantur ad li
bram. Ratio enim valde est diuersa, siquidem pondera
quæ in planis inclinatis mouentur, certa habent fulci
menta & determinatas tum brachiorum tum ponderum
proportiones, quæ omnia in cuneo, nec quidem mente
concipi posse, clarè patet.
His igitur difficultatibus consideratis, Nos cunei
vim, ad alia esse principia referendam pro comperto ha
bemus. Ordimur igitur hoc pacto. Cuneo quidem res di
uidi certum est. Cæterùm quæ natura diuidere apta sunt,
tria sunt, punctum, linea, superficies, Puncto enim linea,
lineâ superficies, superficie autem corpus ipsum diuidi
tur. quæ omnia à Mathematico absque materia conside
rantur. De diuisione autem quæ fit ex puncto, nihil agit
Mechanicus, qui corporibus quidem vtitur, ad cuius na
turam non trahitur punctum, cuius partes sunt nullæ. At
non lineis & superficiebus modò corpora diuiduntur, sed
etiam corporibus, quod verum est, at ea corpora ad linea
rum & superficierum naturam quodammodo aptari faci
lè docebimus. Dicimus igitur, duplicem esse Cuneorum
speciem, linearem vnam, superficialem alteram. linearem
appello, quæ ad lineæ naturam magnopere accedit. Tales
sunt orbiculares illæ cuspides, quibus ad perforandum v
timur, & ideo vernaculè Pantirolos vocamus. Acus item
sutorij, & cætera quæ non secus ac linea in punctum desi
nunt, & imaginariam quandam lineam ceu axem in eo
puncto desinentem continent. Ad lineam quoque refe
runtur lateratæ cuspides oblongæ, & subtiles ceu subulæ,
claui, enses, pugiones, & his similia, quæ cum adacta vali
dam faciant partium separationem ad cunei naturam non
referre magnæ videretur dementiæ. Et tunc quanto ma
gis corpora hæc ad linearem naturam accedunt, eo ma