| Baldi, Bernardino In mechanica Aristotelis problemata exercitationes 1621 | ||||||
|

mento, hoc est, pro
hibente ipso lateres
ruere. Producantur
enim AC in G, BD
verò in H, cum ipsis
CG, DH, æquales
fiant CI, DK, & recta
IK iungatur, erit igi
tur GD spatium ipsi
CK spatio simile qui
dem & æquale, quod
cùm ita sit, nihil prohibet quin tota laterum GD moles in
spatium CK transferatur, & corruat.
Si autem cunei ipsi lateresue, cuneatim dispositi, ita
sint vt ad vnum centrum tendant, licet ad rectam lineam
collocentur, non delabentur, sed stabunt; quod ita osten
demus.
Sint cunei lateresue
cuneatim dispositi ABCD,
tendentes ad centrum, seu
commune punctum E, Du
cantur CAE, DBE, sintqueue
muri vtrinque ponderi resi
stentes CL, DM, Demitta
tur perpendicularis, quæ ad
mundi centrum FGE secans AB, in G. Tum fiat GK aequa
lis GF & per K ipsi AGB parallela ducatur, HKI claudens
spatium AHIB. Quoniam igitur vt EC, ad EA, ita CD ad
AB per 4. propos. lib. 6. maior erit CD ipsa AB, & eâdem
de caussa maior AB, ipsa HI, & idcirco maius ABDC spa
tium, spatio AHIB. Non igitur potest linea CD, fieri in
AB, neque AB, in HI, neque spatium totum CABD, trans
ferri in spatium AHIB non data (quod naturæ ipsi repu