| Baldi, Bernardino In mechanica Aristotelis problemata exercitationes 1621 | ||||||
|

tius ponderis moles recumbet
in C: non descendet autem in I,
propterea quod supponatur i
psum planum AB, impenetrabi
le. Igitur vt pondus H descen
dat in C, alterum duorum est
necessarium, nempe vel trabem
subiectam comminui, aut eius
partes sese penetrare, & plura
corpora esse in eodem loco, pu
ta KC, quorum hoc secundum
naturæ penitus repugnat, illud
vero primum, penè impossibile. Diuidatur enim trabs in
partes æquales tres, lineis KL, ipsa igitur KC infima susti
net mediam KL, hæc verò supremam LD, hæc autem pon
dus, ipsum superpositum in H. Seigitur sustinent partes.
Sed illud totum partibus constat. ergo pondus totum à
trabe tota, hoc est, à se toto sustinetur.
Præterea in præcedenti quæstione monstrauimus
tunc facilem esse gracilis & oblongi ligni fractionem, cum
maxima est longitudinis ad crassitudinem proportio. Hîc
verò contrà accidit, etenim MD pars vectis quæ à fulci
mento est ad potentiam minimam habet proportionem
ad rectam DC, quæ à fulcimento ad locum fractionis ex
tenditur, vbi C, quod vt euidentius pateat,
Esto seorsum trabs AB,
cuius medium C. Sit autem
pondus D impositum pun
cto C. facilè igitur frange
tur lignum AB, propterea
quòd maxima sit proportio
AC ad CE; resistentia verò
fiat in E, addatur vniaturque;