| Baldi, Bernardino In mechanica Aristotelis problemata exercitationes 1621 | ||||||
|
to, in vtrisque enim ijs reuoluitur locis circulus, & motus
impellitur. Tam appositè paucis verbis veritatem expli
cauit, vt ferè quicquid insuper ad datur, superuacaneum
videri possit. quicquid tamen sit, ad maiorem claritatem
aliquantulum in hac ipsa quæstione immorabimur.
Rotatas scytalas proponit hîc Aristoteles. Coniun
ctas autem esse rotas ipsis scytalis est intelligendum, nem
pe, vt simul rotæ cum scytalis conuertantur. Secus enim
axium & Rotarum fieret offensatio, cuius offensationis
vim & effectum cum nouerit Aristoteles, vel hoc ipso lo
co teste, mirum est, nihil de ea egisse quæstione 9. vbi nos
hac de re fusissimè tractauimus.
Cæterùm quod de rotatis scytalis scribit Philoso
phus, notandum, à Pappo quidem lib. 8. & à nostris Me
chanicis passim absque rotis Cylindrica simplici videli
cet, & tereti formâ ad vsum adhiberi. Esto igitur Ari
stotelis quidem scytala
AB, Pappi verò seu vul
garis, & communis CD.
His non modò lapicidæ
passim, sed & nautæ na
uiumqueue fabri subdu
cendis & mari inducen
dis nauibus vtuntur, quod varare dicunt vernaculè, Hi
spanico, vt arbitror, vocabulo. ca enim natio teres lignum
baculumue appellat Varam.
Quæri autem posset, vtra harum formatum sit vti
lior atque commodior? Nos rotatas laudamus magis in
plano duroqueue solo, minus enim tangunt & minus offen
sant; in molliori autem & minus duro proponimus non
rotatas, siquidem rotæ sui naturâ pondere pressæ solum,
facillimè scindunt & absorbentur.