51
sensa mentis omni studio conabatur, etiamsi res
ipsæ
non satis id ferre patí que uiderentur. Nam
præter
alia multa, ea ipsa quæ in prælio acciderant,
omnes
qui aderant, in timorem coniecerant. Fa­
cta
enim tanta hominum strage, eo ipso tempore,
totus
locus, in quo dimicatum est, oppletus est ca­
daueribus
, sanguine, armis, naufragijs, et armamen
tis. Diebus autem, qui proxime secuti sunt, uidere
erat
littora referta omnibus ijs rebus, quas retuli­
mus
, confusè aceruatim que congestis. Ob quæ fa
ctum
est, ut non solum ipse, sed & omnes Macedo
nes in grauem animi defectionem inciderint. Theo
philiscus autem, cum unum diem superuixisset, pa­
triæ
que scripsisset de casu naualis prælij, suffecto
Clæonæo in sui locum, & exercitui præfecto, uitam
cum
morte commutauit, ob uulnera quæ accepe­
rat
: uir, qui in ipso periculo se egregium præstitit,
& consilij prouidentia dignus fuit, cuius memoria
celebretur
. nisi enim ille anteuertisset impetum fa­
cere
in Philippum, omnes quidem alij occasionem
rei
bene gerendo omisissent, perterriti Philippi au
dacia
. Sed ille, facto prælij initio, ciues coegit tem­
poris
occasionem sequi. Coegit & Attalum bellum
non
ducere, tempuś que minime terere in appara
tu
rerum ad bellum pertinentium: sed acerrime de­
certare
, periculumque præsens subire. Quocirca
merito
ipsum Rhodij fato functum, talibus hono­
ribus
prosequuti sunt, quibus non solum uiuos &
præsentes
, sed etiam posteros prouocarent ad for