121
pugnatores uocat Tullius septima in Verrem: Præ
clara
classis in specie, sed inops & infirma propter
dimissionem
propugnatorum & remigum. Poly
bius in primo: ἐΠ' αὐτὸ τὸστόμα τοῦ λιμένος ἐποιεῖτο τὸν πλοῦν,
ἔχων καθ-ωπλισμένους καὶ πρὸς μάχην ἑτοίμους τοὺς ἄνδρασἐπὶ τῶν
καταστρωμάτων, id est: In ipsis faucibus portus adna­
uigabat
, habens armatos propugnatores, para­
tos〈qué〉 ad pugnam uiros: qui in catastromatis & foris
erant
. Quibus uerbis planum fit, milites armatos
in
prælio nauali solere certare & propugnare è ca
tastromatis. In locum quorum hodie utuntur, des
balestrieres: sic enim uocant Veneti. non quòd
sint
ea, quæ καταστρόματα dicuntur, sed eorum usum
præstant
. Et fortasse non ineptè dixerimus catastro
mata ea, quæ uulgo dicuntur Garides.

Vela dare dicimus, & uela ducere, & uela facere,
& uela pandere. Tullius 11.de Oratore: Si se dant, &
(ut
ante dixi) sua sponte, quò impellimus, inclinant
at〈que〉 propendent: accipio quod datur, & ad id unde
flatus
aliquis ostenditur, uela do. Inde apud Vergi­
lium: Vela dabant læti. Aulus Hirtius: Impruden­
tes
uela in altum dederunt, ac diu multum〈qué〉 iactati,
tandem
multis post diebus siti inopia〈qué〉 confecti, ad
Cæsarem peruenerunt. Liuius in quinto tertiæ de
cadis
: Cum triginta quin〈que〉 nauibus ex portu Syra
cusano profectus libero mari, uela in altum dedit.
Cæsar in secundo de bello ciuili: Interim aduentu
longarum
nauium Curio pronuntiari onerarijs
nauibus
iubet, quæ stabant ad Vticam numero cir