| Baif, Lazare de De re navali commentarius 1537 |
|
95
cilè soluerentur, ut expedite magis transportari
possent dissoluta, iterumque ubi usus esset com
pacta. Strabo eiusmodi naues πάκτωνας uocat, libro
decimoseptimo: Δίεβημεν δὲ εἰς τὴν νῆσον ἐπὶ πάκτωνος. ὁ
δὲ πάκτων [...] σκυταλίδων πεπηγός ἐστι σκάφιον, ὥστε ἐοικέναι
διπλοκίνῳ. Quod idem autor πορθμεῖον uocat. Inter
fluuiatiles sunt lintres, quæ remis agebantur, ut
palàm fit ex Cæsare in septimo Commentario
rum: Conquirit etiam lintres, has magno sonitu
remorum incitatas in eandem partem mittit. Li
uius decadis tertiæ libro primo: Itaque ingens co
acta uis nauium est, lintriumque, temerè ad uicina
lem usum paratarum. Tullius pro Milone: Repen
te lintribus in eam insulam materiam, calcem, ce
menta, atque arma conuexit. Extatiocus apud Tul
lium de claris oratoribus, quem C. Iulius in per
petuum notauit, cum ex eo in utranque partem to
to corpore uacillante quæsiuit, quis loqueretur è
lintre. Fiebant quoque naues uitiles è corio, in Bri
tannico oceano, Plinij tempore, ut testatur in septi
mo. Etiam nunc in Britannico oceano uitiles co
rio circunfutæ fiunt, in Nilo ex papyro & scirpo
& arundine. Herodotus quoque in κλειῷ eiusmodi
naues fluuiatiles admiratur: Τὰ πλοῖα αὐτοῖσι εστὶν, τὰ
κατὰ τὸν ποταμὸν πορευόμενα ἐς τὴν βαβυλῶνα, ἔοντα κυκλοτερέα
πάντα σκύτινα. ἐπεὰν γαρ ἐν τοῖσι ἀρμενίοισι καθύπερθε ἀσσυρί
ων οἰκημένοισι νομέας ἰτέης ταμόμενοι ποιήσωνται, περιτείνου
σι τούτοισι διφθέρας στεγαστρίδας ἔξῶθεν ἐδάφεος τρόπον, οὔτε
πρῦμνην ἀποκρίνοντες, οὔτε πρώρην συνὰγοντες, ἀλλ' ἀσπιδος