Miraculo sunt ea quidem, quae natura contingunt, quorum ignorantur causae: illa vero, quae praeter naturam, quaecunque ad hominum utilitatem arte fiunt. In multis enim natura ei, quod nobis usui esse potest, contrarium facit. Natura etenim eundem semper habet modum, et simpliciter; utile autem multifariam commutatur.

Quando igitur quippiam praeter naturam oportuerit facere, difficultate sua haesitationem praestat arteque indiget;quam ob rem eam artis partem, quae huiusmodi succurrit difficultatibus Mechanicam appellamus. Quemadmodum enim Antipho scribit poeta, sic res se habet: arte enim superamus ea, a quibus natura vincimur. Huiusmodi autem sunt in quibus et minora superant maiora; et quaecunque momentum parvum habentia magna movent pondera, et omnia fere illa quae mechanica nuncupamus problemata.

Sunt autem haec neque naturalibus omnino quaestionibus eadem, neque seiungata valde, verum naturalium contemplationum mathematicarum, naturaliumque communia.