DVODECIMVS dat præcepta conficiendi salis, nitri, aluminis, atramenti su­
torij
, sulfuris, bituminis, uitri. Hoc autem munus susceptum, ut propter mul
titudinem
rerum non expleuerim, certe explere conatus sum: nam in eo mul
tum
operæ & laboris insumpsi, aliquem etiam sumptum impendi: etenim
uenas
, instrumenta, uasa, canales, machinas, fornaces, non modo descripsi,
sed
etiam mercede conduxi pictores ad earum effigies exprimendas: ne res,
quæ
uerbis significantur, ignotæ aut huius ætatis hominibus aut posteris
percipiendi
difficultatem afferant: ut nobis non pauca uocabula afferre so­
lent
, quæ ueteres (quia res erant omnibus notæ) nuda ab enodatione pro­
diderunt
: sed sit sane id à me prætermissum, quod nec ipse uidi, neque legi, nec
ex
hominibus fide dignis cognoui: id profecto quod non uel uidi, uel lectum
aut
auditum expendi, non est scriptum: siue uerò præcipio ea, quæ fieri de­
beant
, siue narro, quæ fieri soleant, nec quæ fiunt improbo, eadem docendi
ratio
censeri debet. Verùm quò magis ars metallica abhorret ab omni sermo
nis
elegantia, minus hi mei libri sunt politi: certe res, in quibus ars illa uer­
satur
, interdum nominibus carent, uel quod nouæ sint, uel quod, etiamsi ue
teres
, nominum, quibus uocabantur, memoria interierit: quare necessitate,
cui
uenia datur, coactus quasdam significaui pluribus uerbis coniunctis,
quasdam notaui nouis, quod genus sunt, ingestor, discretor, lotor, excoctor:
quasdam
ueteribus uerbis designaui, quale est cisium. Etenim cùm Nonius
Marcellus
scribat, uehiculi biroti genus esse: eo uocabulo nominare consue
ui
paruum uehiculum, cui unica est rotula: quæ nomina si quis non proba­
uerit
, is rebus istis aut imponat magis propria, aut proferat ueterum literis
usitata
. Hi autem libri, principes illustrissimi, multis de causis in uestro no­
mine
apparent, sed maxime quod uobis metalla sint fructuosissima: nam cum
maiores
uestri ex amplis earum & diuitibus regionibus uberes redituum
fructus
ceperint: item uectigalium, quæ peregrini ex uijs pensitant, incolæ
ex
decumis: tamen multo uberiores ex metallis ceperunt, ex quibus quoque
non pauca oppida nobilia orta sunt, Fribergum scilicet, Annebergum, Ma
riebergum, Snebergum, Gairum, Aldebergum, ut alia omittam: quin, si quid
ego
sentio, maiores diuitiæ nunc etiam in montosis uestrarum regionum lo­
cis
sub terra latent, quàm supra terram existant & appareant. Valete, Kemp­
nicij Hermundurorum Cal. Decembris, Anno M. D. L.