455
magis purgetur, in ipsum infundantur libræ tres uel quatuor lixiuij, facti ex
tribus
cinereis quernei, uel assimilis portionibus, & una calcis ustæ, sed
qua
non restinctæ. Verùm aqua, prius quàm infundatur, alumen fossile re­
soluatur
: sint uerò illius libræ centum & uiginti, huius quinque: paulo post di­
lutum
uidebitur esse limpidum & cæruleum: sed coquatur usque dum aquas,
quæ
subtiles sunt, exhalet: maxima salis postea cochlearibus ferreis exhauri
endi
pars in fundo cortinæ resideat. Succus autem transfundatur in cupam,
in
qua bacilla recta & transuersa sunt inclusa: ad quæ refrigeratus adhære­
scit
: atque, si multus fuerit, tribus quatuorúe diebus densatur in halinitrum: de­
inde
dilutum, non congelatum effundatur, & reseruetur atque recoquatur. Ha­
linitrum uerò excisum, & eo ipso diluto lauatum conijciatur in tabulas ut hoc
destillet
, ipsum exiecetur. Halinitrum certe ex diluto, pro succi, quem com­
bibit
multitudine uel paucitate, oritur multum uel paucum: ex lixiuio affu­
so
, quod ipsum purgat, quodam modo purum & limpidum. Sed purissimum
& translucidum, quod magis à sale purgetur, & crassitudinem exuat, hoc mo­
do
conficitur: quot amphoræ diluti infunduntur in cortinam, tot congij li­
xiuij
, de quo iam dixi, affundantur: & in eandem cortinam conijciatur hali­
nitrum factitium, quantum diluto & lixiuio dissolui possit: quàm primum
mistura
eficruescens spumauerit, transfundatur in cupam, in quam iniectum
sit
sabulum, de fluuio sumptum & lauatum: ea panno tegatur: mox turbine
ex
fundi foramine extracto mistura sabulo percolata excipiatur labro: dein
de
in eandem uel alteram cortinam infusa decoquatur, donec maiorem diluti par­
tem
exhalet. Veruntamen si quando ualde bullit & spumat, lixiuium paucum
affundatur
. Tum transfundatur in alteram cupam: in qua bacilla sunt inclu­
sa
: ad quæ etiam ipsa adhærescens si pauca fuerit biduo, si multa triduo, uel
summum quatriduo congelat: quæ uerò densata non fuerit, in cortinam refun
datur
& recoquatur ad dimidias: atque in cupam transfusa refrigeretur: quod
toties
facere oportet, quoties res hoc postulat ut fiat. Alij alio modo halini­
trum purgant: eo enim ollam, ex ære caldario factam, complent, & opercu­
lo
, item æreo, tectam in prunis locant: ac ipsum coquunt donec liquescat. Ol­
lam
autem operculatam non oblinunt, ut operculo, cui ansa est, sublato uide­
re
possint utrum liquatum sit necne. Cùm liquefactum fuerit sulfure, in pulue
rem
resoluto conspergunt: Quod, si olla, in igni reposita, non arserit, accen­
dunt
: quo simul cùm crassa halinitri pinguitudine, quæ supernatat, & sola
tunc
ardet, consumpto fit purum: mox ollam ex igni remouent: postea ex re
frigerata
eximunt halinitrum purissimum: quod candidi marmoris speciem
gerit
: atque tunc etiam id, quod terrenum est, in fundo residet. At terra, ex qua
dilutum
fuit factum, & rami quernei uel consimilis arboris alternis sub dio
ponantur
, & aqua, quæ combibit halinitrum, conspergantur: quo modo
quinque
uel sex annis rursus apta fit ad conficiendum dilutum. Halinitrum,
quodammodo purum, quod dum terra tot annos quieuit interea, ortum fuit,
& quod lapidei parietes in cellis uinarijs & locis opacis exudant, cum pri­
mo
diluto permistum decoquatur.

Cortina A. Cupa in quam sabulum est iniectum B. Turbo C.
Labrum D. Cupæ in quibus bacilla sunt inclusa E.