| Agricola, Georgius De re metallica 1556 | ||||||
|
404
odecim: cuius tres parietes saxis quadrangulis, quibus superpositi sint late
res, extruantur. Posterior altus existat pedes tres & palmum: quæ altitudo
etiam sit his, qui sunt à lateribus. Eorum tamen uterque priore parte, qua pa
tet fornax, decliuis, altus sit tantummodo pedes duos, & palmos tres: omnes
uerò crassi pedem & palmum: super hos parietes, ne ipsi minus crassi, nimis
graue onus impositum ferre non possint, statuantur quatuor tigna, lutoque
oblinantur. Ea sustineant caminum assurgentem, & per tectum penetrantem:
cuius camini non modo cratibus, sed etiam tignis lutum crassum illinatur.
Focus autem fornacis quaquauersus sit longus pedes sex, lateribus stratus,
decliuis. Panes ærei in hac fornace collocati calefiant hoc modo: in fornacem
primo continenter ponantur, tantummodo lapillis oui magnitudine inter
positis, ut ignis calor in medium inter eos spacium penetrare possit: quineti
ain qui in infimo catini loco resederunt, in dimidium laterem eadem de cau
sa impositi exaltentur. Ne uerò ultimi, qui sunt ad ostium fornacis, cadant,
ad eos laminæ ferreæ, uel panes ærei, cùm æs rursus perficitur, ex catino pri
mum extracti apponantur: atque ad hos panes ærei fathiscentes, aut saxa. De
inde in panes inijciantur carbones: tum prunæ. Primò autem panes calescant
à leni igni: mox ad eos adijciantur plures carbones: interdum altitudine do
drantis. Acriori certe igni nobis opus est ad duros æreos panes calefacien
dos quàm ad fragiles: panibus satis calefactis, quod spacio horarum ferè du
arum fieri solet, ex ostio fornacis remoueantur laminæ ferreæ, et panes ærei
fathiscentes uel saxa. Deinde panes calefacti ordine extrahantur rastro bi
denti, quali is, qui panes fathiscentes torrefacit, utitur. Tum primus pani fa
thiscenti superponatur: & malleis à duobus operarijs percutiatur donec dis
siliat. Quo uerò quisque panis magis calet, hoc frangitur citius: quo minus,
hoc tardius: nam ærei uasis instar huc & illuc flectitur. Primò pane fracto se
cundus in eius fragmentis collocetur & percutiatur, usque dum etiam ipse diffis
sus dissiliat: simili modo reliqui panes ex ordine frangantur. Verùm mallei
sint longi palmos tres, lati unum, utrinque acuti: eorum uerò manubria lignea
tres pedes longa: fragmenta ærea, siue panes frigidi pilo fuerint fracti, siue
calefacti malleis, in conclaue ærarium inuehantur.
Paries posterior A. Parietes qui sunt a lateribus B. Tigna
statuta C. Caminus D. Panes collocati E. Laminæ
ferreæ F. Saxa G. Rastrum bidens H. Malleus I.