| Agricola, Georgius De re metallica 1556 | ||||||
|
403
tur clauus ferreus, ne ipse axiculus è dentibus excidat. Ænea præterea fi
stula sit longa palmos duos, lata unum: per cuius foramen rotundum latum
digitos duos, ferreus axiculus penetret in ea inclusus. Nec æneus solum uol
uatur circa ferreum, sed ipse quoque ferreus uersetur. Itaque cùm axis uoluitur,
axiculi ænei uicissim leuant dentem pili. Quoniam uerò axiculis ferreis &
æneis ex dentibus extractis, hic pili dens non attollitur, alterius organi pila
sine hoc subleuantur. Porrò unum idemque tympanum, quod circa axem ro
tæ est, cuique fusi sunt, & huius axis tympanum dentatum moueat, & alteri
us, qui tigilla follium sequentis quartæ domicilij partis deprimit: sed contra
rio motu. Nam tympanum axis, qui pila attollit, uersus septentrionem cir
cumagit: eius, qui tigilla follium deprimit, uersus meridiem.
Truncus A. Tigna statuta B. Tigna transuersa C. Pili caput D.
Eius dens E. Eiusdem foramen F. Clauus ferreus G. Massæ
plumbeæ H. Sella ænea I. Axis K. Dentes eius L.
Axiculus ferreus M. Fistula ænea N.
Sed panes qui crassiores sunt, quàm ut ictibus pili præferrati cito frangi
possint, quales potissimum sunt hi, qui in infimo catini loco resederunt, in
uehantur in primam officinæ partem: atque ibi calefiant in fornace, quæ à se
cundo muro longo dister pedibus octo & uiginti: à secundo transuerso du