372
sub quibus item sint bracteæ clauis ad ea alligatæ. Postremò quæque bractea
habeat
parua foramina, in quæ tamen digitus immitti possit, ut lutum, quod
interius
illiniri debet, adhærere possit. Operculum præterea habeat tres an
nulos
ferreos inclusos in clauorum ferreorum foraminibus, quæ sint in eo­
rum
capitibus admodum latis. Hi claui ea parte connectant bacilla cum cir
culo
medio: annulis uerò inijciantur unci catenæ, qua operculum subleua­
tur
, quod fit, cùm magister catinum præparat.

Saxa quadrangula A. Saxeus orbis B. Spiritalia foramina C. Muri
interiores
D. Catinus E. Operculum F. Circuli G. Bacilla H. Fo
ramina operculi I. Operimentum K. Annuli L. Fistulæ M.
Foriculæ N. Catenæ O.

figure

In fornacis autem orbem uel tabulas æneas & saxa inijciatur lutum cum stra­
mentis
permistum, altum tres digitos: atque tundatur pilo ligneo usque eo dum
ad
digiti altitudinem deprimatur. Pilum uerò sit teres et altum palmos tres,
inferius
latum duos, sursum uersus angustius: cuius manubrium longum sit
pedes
tres: quà in pilum includitur, circulo ferreo cingatur. Quinetiam sa­
xis
superius illinatur lutum, etiam cum straminibus mistum crassitudine pal­
mi
: in quod occumbat operculum. Hæc omnia quamprimum labefactata fue
rint
, reficiantur. Artifex, qui hoc separandorum metallorum munus sustinet,
laborem
in duas duorum dierum operas distribuit: altero mane paucum pri­