362
è catino eximatur, & ex ea in aliquo loco puro decutiatur mistura: nam dissi
lire solet. Ipsa uerò massula redigatur in globulos: atque hi quot libras auri
pendunt
, totidem comminuti sulfuris, itemque globulorum æreorum quadran­
tes
appendantur, & omnia simul conijciantur in catinum fictilem, non in ol
lam
: cùm iam liquescunt, ut aurum citius in catini fundo resideat, adijciatur
puluis
, de quo proxime dixi. Quanquam autem in tali mistura æris & argen­
ti
minutissimæ auri particulæ quasi quædam scintillæ apparent, tamen, si
mnes
, quæ in libra insunt, nummulum simplum non pendunt, satis bene sul­
fur
secreuit aurum ab argento: si uerò nummulum pendunt aut plus, mistura
rursus
inijciatur in catinum fictilem: ad quam sulfur adijcere non conuenit,
sed
tantummodo paucum æs & puluerem: quo modo iterum auri massula re
sidebit
in fundo: quæ cum altera massula auri non diuite coniungatur: sed
cùm
aurum ab argenti libris sex & sexaginta secernitur, argentique & æris, &
sulfuris
mistura fit, quæ pendit libras centum triginta duas, ad æs separan­
dum
ab argento nobis opus est plumbi libris plus minus quingentis: cum
quibus
mistura in secundis fornacibus coquitur: quomodo fit spuma argen­
ti
& molybdæna, quæ recoquantur in primis fornacibus. Panes ex eis con­
flati
in tertias fornaces imponantur, ut plumbum, quod paululum argenti
in
se continet, ab ære separatum rursus usui sit: quinetiam catini et eorum
percula
contundantur, lauentur, sedimen unà cum spuma argenti & moly­
bdæna
coquatur. Qui autem ista ratione omne argentum ab auro separare uo­
lunt
, hi unam auri, tres argenti portiones relinquunt: misturam in globulos
redigunt
: eos in ampullam conijciunt: aqua ualenti affusa aurum ab argen­
to
secernunt: quam rationem libro septimo explicaui. Quinetiam si sulfur ex
lixiuio
, quo conficitur sal artificiosus, tam ualido, ut ouum iniectum super­
natet
, coctum usque dum fumum non emittat, & ardenti carboni impositum
liquescat
, conijciatur in argentum liquefactum, ab eo aurum secernit.

Olla A. Ignis circularis B. Catinus C. Eius operculum D.
O
llæ operculum E. Fornax P. Filum ferreum G.