359
rum, reponantur, in eis enim paululum argenti inest: qua de re in ampullam
infusæ
coquantur: sed guttas prius destillantes altera ampulla recipiat, alte­
ra
eas quæ posterius excidunt, cùm scilicet operculum rubescere incœperit:
hæc
aqua ad experiendum aurum utilis est, illa ad abluendum: prior etiam
rebus
, ex quibus aqua illa ualens conficitur, affundi potest. Verum aqua cum
argento
permista, quæ primò destillauit, in ampullam inferius latam infusa
eodem
modo coquatur, ut ab argento separari possit: cuius superiori extre­
mitati
item lutum illinatur, & tegatur operculo. Quod si aqua adeo multa fue
rit
ut feratur ad superiora, uel inijciatur pastillus unus & alter ex cis qui con
stant
ex sapone, in tenues particulas secto, & arida uini fece in puluerem con­
trita
, atque simul in olla leni igni coctis & commistis: uel argentum commouea­
tur
uirgula è corylo desecta & inferius diffissa, utroque modo aqua efferue­
scit & paulo post rursus residet. Sed cùm iam halitus ualentissimi apparent,
aqua
olei speciem offert, operculum rubescit: ne uerò halitus expirent, am­
pulla
& operculum ea parte, qua eorum oræ inter se committuntur, luto pror
sus
obducantur, & aqua continenter acriore igni coquatur: tot demum car­
bones
in fornacem imponantur, quot ardentes catinum attingant: sed quàm
primum
omnis aqua destillauerit, & solum argentum ignis calore siccatum,
in
ampulla remanserit, ea eximatur: decutiatur argentum: inijciatur in catinum
fictilem
: coquatur donec liquescat: filo ferreo inferius recuruato extrahatur
uitrum
liquatum, ex argento conficiatur panis: at uitrum ex catino extractum
teratur
in puluerem: addatur spuma argenti, sex uini sicca, uitri recrementum,
halinitrum, & in catino fictili coquatur: massula, quæ residebit, in catinum ci­
nereum
translata recoquatur. Sed si argentum non satis ignis calore fuerit
siccatum
, id, quod suprema ampullæ pars continet, nigrum uidetur: quod li
quatum
comburitur. Quocirca ampulla luto, quo est inferius obducta, abla
to
reponatur in catinum, & recoquatur usque ad eum finem, dum nullus ni­
gror
appareat. Quinetiam si priori aquæ altera, item cum argento permista,
affundenda
fuerit, affundatur priusquam halitus ualentissimi appareant,
qua
olei speciem offerat, operculum rubescat: nam qui postea aquam affude­
rit
, damnum faciet: quod aqua soleat exilire, uitrum dissilire. Quod si ampul­
la
, dum aurum ab argento, aut ab hoc aqua secernitur, dissiliat, & aquam uel
arena
, uel lutum, uel lateres combibant, sine ulla mora prunis ex fornace exem
ptis
ignis restinguatur: arena & lateres comminuti conijciantur in ahenum, et
eis
affundatur calida, atque duodecim horarum spacio reponantur: pòst aquæ
in
linteum, lini xylini contextu factum, infusa coletur: id, quia continet argen
tum
, solis uel ignis calore siccatum conijciatur in catinum fictilem, & coqua
tur
, donec argentum liquescat: quod effundatur in canaliculum ferreum.
qua
uerò colata infundatur in ampullam, & ab argento, cuius exigua quæ­
dam
portio in ea inest, separetur: sed arena cum spuma argenti, uitri recremen
to
, arida uini fece, halinitro, sale misceatur, & in catino fictili coquatur: quo
modo
massula in fundo residebit: quæ in catinum cinereum translata reco­
quatur
, ut plumbum ab argento separetur: sed lutum adiecto plumbo coqua­
tur
in catino fictili, deinde recoquatur in cinereo. At argentum separamus
ab
auto eadem ratione, qua id ipsum experimur: etenim primò iccirco atte­