355
uerò halinitri libras tres, lapidis, qui in fornaces ardentes coniectus facile
gni
liquescit tertij generis duas, æruginis, stibij, scobis ferri elimatæ, amian­
ti
singulorum selibram, aquæ fontanæ libram & sextantem. Atramentum
autem
sutorium, ex quo aquæ confici solent, omne prius resoluatur in pul
uerem
hoc modo. Ipsum inijciatur in catinum fictilem interius spuma argenti
obductum
, & coquatur donec liquescat: tum filo æreo agitetur: postea refri
geratum
teratur in puluerem: eodem modo halinitrum ui ignis liquatum et
refrigeratum
conteratur in puluerem: quin alumen: quod tamen quidam bræ
cteæ ferreæ impositum urunt, ac in puluerem resoluunt. Quan quam autem
omnes
illæ aquæ auri etiam ramentum uel puluerem separant à spurcicía, ta
men
sunt quædam compositiones, quæ singularem uim habent: earum prima
constat
ex æruginis libra, atramenti sutorij dodrante. Ad singulas uerò libras
affunditur
aquæ fontanæ uel fluuialis sextans: de qua re, ad omnes compositio­
nes
pertinente, semel dixisse satis est. Altera compositio conficitur ex auripig­
menti
facticij, atramenti sutorij, calcis, aluminis, cineris qua lanarum infecto
res
utuntur singulorum libra, æruginis quadrante, stibij sescuntia. Tertia ex
atramenti sutorij libris tribus, halinitri una, amianti selibra, lateris cocti item
selibra
. Quarta ex halinitri libra, aluminis item libra, salis ammoniaci selibra.
Fornax
autem, in qua ualens aqua conficitur, latericia sit & quadrangula,
longa
quidem & lata pedes duos, alta totidem pedes & semissem præterea.
Laminis
uerò ferreis, quas sustineant bacilla ferrea, tegatur. laminæ su­
perius
luto obductæ in medio eorum loco habeant tantum foramen rotun
dum
, quantum capere possit catinum fictilem, in quo ampulla uitrea collo­
catur
: & ab utroque eius foraminis latere bina foramina spiritalia, quæ par­
ua
sint & similiter rotunda: infima fornacis pars, ubi ad altitudinem palmi
assurrexit
, rursus laminas habeat ferreas, quas item bacilla ferrea sustineant,
ut
ipsæ laminæ carbones ardentes: post à fronte media habeat os, ignis in for
nacem
inijciendi causa factum, altum atque latum semipedem, atque superius ro­
tundum
: sub quo sit os spiritale. In catinum autem fictilem, in foramen collo­
catum
, inijciatur arena pura: cuius altitudo sit ad digitum transuersum: in quam
ampulla
uitrea imponatur tam altè quàm est obducta luto. Etenim eius par
ti
paulo plus quàm quartæ, & quidem infimæ lutum ferè liquidum octies
aut
decies uix cultelli crassitudine illinitur, & toties rursus exiccatur, ut eius
luti
crassitudo sit ad pollicem transuersum: eiusmodi lutum cum pilis & lino
xylino
, uel floccis à panno abrasis, & sale, ne rimis fatiscat, permistum sit, &
bacillo
ferreo sæpius uerberatum. Tam autem multæ res, ex quibus composi
tio
constat, in ampullam non concludantur ut prorsus plena fiat, ne non ex­
coctæ
ferantur ad operculum: id item uitreum cum ampulla linteolis, farina
triticea
, oui albumine & aqua madefacta, illitis arctissime coniungatur: & ea
parte
eis lutum, quod careat sale, illinatur. Simili modo naris operculi cum al­
tera
ampulla uitrea, quæ aquam, qua ipsa stillat, recipit, linteolis coniunga­
tur
, & ea parte luto obducatur. Attamen admodum tenuis clauus ferreus, uel
cuneolus
ligneus, paulo crassior acu, inter utranque figatur, ut quoties ad hanc
destillandi rationem artifici opus fuerit aura, extrahi possit. Ea uerò opus est
cùm
halitus ualentissimi nimis feruntur ad superiora. Quatuor etiam fora­