337

Quidam uerò Lusitani ex lapillis nigris plumbum candidum in paruis
fornacibus
conflare solent. Vtuntur autem follibus teretibus è corio factis:
quibus
priore parte est orbis ferreus, posteriore ligneus: in illius foramine
naris
est inclusa, in huius medio foramen spiritale: superius autem manubri
um
uel ansa, qua follis teres diductus accipit auras, compressus easdem red­
dit
: is inter orbes habet aliquot annulos ferreos, ad quos corium sic est affi­
xum
, ut tales sinus fiant, quales uidentur in his laternis chartaceis, quæ com
plicari
possunt. Cùm autem istiusmodi folles flatum uehementem non expi­
rent
, atque tardius diducantur & comprimantur, excoctor toto die paulo plus
quàm
dimidium plumbi candidi centumpondium conflare potest.

Fornax A. Folles B. Orbis ferreus C. Naris D. Orbis ligneus E.
Foramen spiritale F. Manubrium G. Ansa H. Annuli I.
Massæ plumbi candidi K.

figure

At ferri uena, cui præcipua bonitas, excoquatur in fornace, quæ secundæ
ferè
similis sit: etenim focus existat altus pedes tres & dimidium, latus & lon­
gus
ad pedes quinque: in cuius medio sit catinus altus pedem, latus sesquipe­
dem
. Quanquam altior uel humilior, atque latior uel angustior esse potest, pro
ut
ex uena plus minusué ferri conficitur. Magistro certa uenæ ferri mensu­
ra
detur, siue ex ea ferrum multum siue paucum conflare possit: is operam &