| Agricola, Georgius De re metallica 1556 | ||||||
|
334
testudinis foramina fumus è fornacibus ascendit in latam cameram, ei, quam
supra descripsi, similem, nisi quod in utroque latere habeat fenestram, ostio ca
reat. Excoctores enim fuliginem abstersuri primò gradibus, qui sunt ad la
tera fornacum ascendunt, deinde scalis per testudinis foramina, quæ sunt su
pra fornaces, in cameram, ubi fuliginem abstergunt, conuerrunt, in alueos
colligunt: quos alius alio deportandos & effundendos tradit: ea camera eti
am ab altera differt caminis: quos duos habet domi usitatis non dissimiles:
hi fumum, qui per superiorem partem concameratam eluctari non potest, re
fractum & repercussum excipiunt, & inanem plumbi tandem emittunt: nam
plumbum calore ignis resolutum & in cinerem mutatum, atque lapilli minu
tuli cum fumo euolantes in camera remanent, aut ad laminas æreas, quæ sunt
in camino adhærent.
Fornaces A. Catinus propior fornaci B. Eius os C.
Alter catinus D. Pilæ E. Camera F. Fenestra G.
Camini H. Vas in quo carbones abluuntur I.