| Agricola, Georgius De re metallica 1556 |
|
311
attinet alijs assimile: quæ omnia iccirco tam longa bacilla habent ferrea, ne
ignis ligneum manubrium comburat. Porrò cùm iam stannum fuerit ex
catino effusum, tum præfectus rationibus, & præses fodinæ panes appen
dant. Magister uerò conto totum fornacis os perfringat: atque ex ea altero
conto uncinato & rutro ac rastro quinquedenti cadmias & carbones extra
hat. Contus ille non dissimilis sit altero uncinato, sed maior & latior. Rutri
uerò manubrium longum sex pedes, ex dimidia parte ferreum existat, ex di
midia ligneum. Fornace autem refrigerata magister cadmias ad parietes ad
huc adhærentes decutiat spatha quadrangula, longa digitos sex, lata palmum,
priore parte acuta: quæ teres manubrium habeat longum pedes quatuor,
dimidia ex parte ferreum, ligneum ex dimidia. Atque hæc prima uenarum ex
coquendarum ratio est. Venæ autem auri & argenti diuites, quia plerunque
ex inæqualibus partibus constant, quorum aliæ ocyus, aliæ tardius liquan
tur, tribus potissimum de causis non possunt alia ratione citius & commo
dius excoqui: quarum una est: quoties os fornacis oppilatum conto aperi
tur, toties excoctor potest considerare utrum uena nimis lente uel cito lique
scat, an sparsim feruens non coeat in unum: primo modo uena tardius exco
quitur non sine maiore impendio: altero metallum, cum recrementis permi
stum, ex fornace effluit in catinum, in quod recoquendum rursus impensa
facienda est: tertio metallum ignis ardore consumitur. His uerò incommodis
hæc remedia sunt: si uena lente liquescit aut non coit, oportet aliquam por
tionem ad additamenti, quod uenam liquefacit, pondus adijcere: si nimis
cito liquescit, aliquam de eo detrahere. Altera causa est: toties misturam au
ri cum plumbo, uel argenti cum eodem, quod stannum nominatur, experi
ri possumus, quoties ea ex fornace, conto aperta, effluxerit, & in catino rese
derit: quod experimentum nos docet de mistura auro uel argento ne sit di
uitior facta, cùm os fornacis aut secundo recluditur aut tertio: an debilis &
uiribus carens nullum amplius aurum uel argentum sorbuerit. Etenim si di
uitior facta fuerit, aliqua plumbi portione ad eam adiecta uires eius refici de
bent: si non, ex catino est effundenda ut aliud plumbum recens imponi
possit. Tertia causa de tribus est: quando quidem fornacum os, cum uenæ
cæteris rationibus excoquuntur, semper patet, anteaquam auri uel argenti
diuites, quæ eiusmodi sunt ut diutius repugnent & resistant ignis ardori, ca
lefiant & liquentur, additamenta facile liquescentia ex fornacibus effluunt.
Sequitur igitur, ut aliqua talium uenarum pars aut comburatur aut cadmia
commisceatur: quo modo interdum uenarum massulæ, prorsus non lique
factæ, in cadmia solent inueniri: contra cùm eædem ore fornacis ad tempus
clauso excoquuntur, necesse est ipsas & additamenta simul coqui & permi
sceri. Quanquam enim additamenta citius quàm uenæ liquescunt, tamen ea
liquefacta, quia sunt in fornace conclusa, uenam quæ non facile liquatur, li
quefaciunt & cum plumbo permiscent. Id enim combibit aurum uel argen
tum non aliter ac plumbum candidum uel nigrum, in catino liquefactum,
sorbet aliud non liquefactum, cùm in ipsum coniectum fuerit. Si uerò lique
factum non liquefacto superfunditur, id, quia undique defluit, similiter non
liquefacit. Ex his igitur omnibus sequitur uenas auri uel argenti diuites