| Agricola, Georgius De re metallica 1556 | ||||||
|
Sed panes ex lapide fissili æroso excocto confecti, primo proijciuntur in
terram ut disrumpantur, deinde fascibus uirgultorum subiectis imponun
tur fornacibus: tum his accensis cremantur plerunque septies, raro nouies: quod
dum fit, si fuerint bituminosi, tunc etiam bitumen ardet & redolet. Hæ for
naces structuram habent similem structuræ fornacum, in quibus uenæ ex
coquuntur, nisi quod ex priore parte pateant: altæ uerò sunt pedes sex: la
tæ, quatuor: quod genus fornaces tres uni, in qua conflantur panes, suffici
unt. Primo autem in prima fornace cremantur: deinde cùm refrigerati fue
rint, translati in secundam rursus cremantur: tum deportantur in tertiam: po
stea reportantur in primam: conseruaturque is ordo usque dum septies uel no
uies crementur.
Panes A. Fasces uirgultorum B. Foruaces C.