| Agricola, Georgius De re metallica 1556 | ||||||
|
Materia talis insuper uda lauatur in cribro, cuius fundum est ferreis filis
contextum: atque hæc quarta lauandi ratio est. Cribrum autem in aquam, quam
uas in se continet, immissum conquassatur: cuius uasis fundum tam magnum
habet foramen, ut tantum aquæ, cum eo, quod cribrum transmittit, permi
stæ, continenter ex ipso effluere possit, quantum influit: id, quod in canali
subsedit, adolescens uel ferreo rastro tridenti eruit, uel rutro ligneo uerrit:
quo modo aqua magnam tam arenæ, quam limi partem rapit: lapilli nigri uel
metallorum ramenta resident in canali: quæ postea in canali deuexo lauantur.
Cribrum A. Vas B. Aqua ex eius fundo effluens C.
Canalis D. Rastrum tridens E. Rutrum ligneum F.
Hæ ueteres materiæ, quæ nigros lapillos in se continet, lauandæ rationes
sunt: sequuntur duæ nouæ. Si lapilli nigri, cum terra uel arena commisti, in de
uexa montis uel collis parte reperiuntur, aut in campi planicie, quæ uel riuis
caret, uel in quam riuus deduci non potest, ista lauandi ratione metallici nu
per uti cœperunt etiam hybernis mensibus: capsa patens ex asseribus confi
citur longa circiter pedes sex: lata tres: alta duos & palmum: in cuius parte