269
figure

Dixi de uarijs arenæ, in qua auri ramenta insunt, lauandæ rationib. nunc dicam
de
materiæ permistæ cum lapillis nigris, ex quib. plumbum candidum conficitur,
lauandæ rationib. quarum octo sunt usitatæ: atque ex his duæ nuper inuentæ. Ta
lis
aut materia metallica plerunque à uenis & fibris impetu aquarum abrepta lon
lateque reperitur: etsi interdum uenæ dilatatæ ex eadem constant: illam materiam
fossores
ligonib. latis eruunt, hanc cuspidatis effodiunt: sed anatis rostro simili
bus
excindunt lapillorum expertem: quæ non raro in id genus uenis reperiri so­
let
. Verum in locis, qui eam continent, si abundauerint aquis, & uallestres aut mol
liter
deuexi & concaui fuerint, ut riui in eos deduci possint, lotores æstiuis di
ebus
primo fossam agunt longam & decliuem, ut aquæ permanantes rapidè ferantur.
Deinde
materiam metallicam fossa acta detectam unà cum cute, quæ alta est pedes
plus
minus sex, & coagmentata constat ex musco, ex radicib. herbarum, fruticum,
arborum, ex terra, utrinque ligonib. latis fodiunt, et in aquas, quæ manant per fos­
sam
, deijciunt. Tum arenæ & lapilli nigri, quod graues sint, in fundo fossæ resi­
dent
: muscum et radices, quod leues, aquæ ex fossa defluentes rapiunt. Ne uerò simul
rapiant lapillos nigros infimum fossæ cespitib. & lapidib. obstruitur: at ipsi lo­
tores
, quorum pedes teguntur altis peronibus ex corio, non tamen crudo, factis,
stant
in fossa, & radices arborum fruticum herbarum ligneis furcis septicornibus
ex
ea eijciunt: atque lapillos nigros ad caput fossæ repellunt. Postque spacio qua
tuor
hebdomadarum in hac re consumpserint multum operæ & laboris, isto mo
do
tollunt lapillos nigros: arenam cum ipsis mistam identidem ex fossa batillis ferreis
sublatam
huc & illuc in aquis agitant usque dum arena ex eis defluat & deci­
dat
in fossam, soli lapilli nigri restent: quos omnes collectos rursus in lacu­