219

At uenæ pilis præferratis iccirco tunduntur, ut metallum à lapidibus &
tecti
saxis discerni possit. Machinæ, qua id ipsum perficitur, species, quarto
machinarum
, quibus metallici utuntur, generi subiecta, hoc modo fabrica­
tur
: truncus quernus longus pedes sex, latus & altus duos & palmum humi
locatur
: in cuius medio capsa est longa pedes duos & digitos sex, alta pedem
& sex digitos: eius frons patet, quæ ostium appellari potest: eiusdem fundum
tegitur
solea ferrea, crassa palmum, lata palmos duos & totidem digitos: cu­
ius
utrunque latus cuneatum in truncum adigitur. Prior uerò & posterior ei­
us
pars eidem trunco affiguntur clauis ferreis: ad latera capsæ super truncum
statuuntur
duo tigna, quorum superiora capita aliquantum recisa in formis
trabium
domicilij includuntur: à capsa pedibus duobus & dimidio duo ti­
gna
transuersa continenter coniunguntur: quorum capita intrinsecus parum
recisa
iacent in formis exterioribus istorum tignorum statutorum: atque ibi
cum
ipsis terebrantur, perque foramen hoc rotundum penetrat clauus ferreus:
cuius
alterum caput duo habet cornua: alterum perforatum est, quod cuneo
traiecto
sic coercetur, ut tigna arctius constringat: quinetiam ex cornibus al
terum
uersus uergit, alterum deorsum: at super ea tigna transuersa ad spacium
pedum
trium & dimidij iterum duo eiusmodi tigna transuersa simili modo
coniunguntur. Tignis autem transuersis sunt foramina quadrangula, in quæ
pila
præferrata immittuntur: ea longe inter se non distant, & arctius in illis
continentur
. Habet uerò quodque pilum retro dentem, quem inferius seuo li
nire oportet, ut facilius attolli possit: eum autem axis angulati bini den­
tes
longi & superiore parte in rotundo lati uicissim attollunt, ut pilum deci
dens
in capsam capite ferreo saxa in eam coniecta contundat & comminu­
at
. Sed axis rotam habet pinnatam, quam aquæ impetus impellit: uerùm ca
psæ
ostio pro foribus asser est: qui in antis trunci excauatis & leuari potest,
ut
ostio reserato operarius arenam, in quam saxa contrita sunt, itemque sabu­
lum
& glareas batillo eximat: & demitti, ut ostio clauso alia saxa iniecta rur
sus
pilis præferratis tundantur: sed, si truncus quernus in promptu non fue
rit
, duo tigna humi locantur, & inter se fibulis ferreis coniungantur: quorum
utrunque
longum sit pedes sex, latum pedem, altum sesquipedem: quæ altitu
do
capsæ esse debet: ea fit priore tigno latitudine dodrantis, & longitudine
duorum
pedum & trientis ac semunciæ prorsus exciso: in cuius solo effosso
locetur
saxum durissimum, crassum pedem, latum dodrantem: ad id, si quod
cauum
remanet, ipsum terra uel arenula compleatur, eaque tundatur: solum quod
est
ante capsam asseribus tegatur: saxum perfractum auferatur, & in eius lo
cum
aliud reponatur: licet etiam capsam minorem & trium tantummodo pi­
lorum
facere capacem.

Capsa A. Tigna statuta B. Tigna transuersa C.
Pila D. Eorum capita E. Axis F.
Dens pili G. Dentes axis H.