216
figure

Si uero pyrites uel cadmia, uel alia uena metalli particeps plusculum sulfu­
ris
uel bituminis in se contineat, sic urenda est, ut neutrum pereat: itaque in ferream
laminam foraminum plenam coniecta, carbonibusque superiniectis uritur. Eam la­
minam
sustinent tres muri, duo à lateribus, tertius à tergo. Sub ipsa ollæ, in qui
bus
aqua inest, collocantur: in quam uapor sulfurosus uel bituminosus defer­
tur
: inque ea pinguitudo, si sulfur fuerit, plerunque lutea: si bitumen, picis instar
nigra
supernatans concrescit: quæ ni eliceretur, metallo, dum excoqueretur
uena
, multum noceret. Ab ea uerò sic separata aliquem utilitatis fructum homini­
bus
præbet: maxime sulfurea. Ex uapore aut, qui non in aquam, sed in solum de­
fertur
, sulfur uel bitumen fit pompholygis simile, & tam leue, ut difflari spiri
tu
possit. Alij utuntur fornace concamerata, & è fronte patente, atque in duas ca
meras
distincta. Inferiorem murus, in eius medio ductus, in duas partes æqua
les
diuidit, in quibus ollæ, similiter aquam in se continentes, collocantur. Supe
rior
uerò rursus in tres partes est distributa: quarum media, non latior medio
muro
, cuius suprema pars est, semper patet: in ea enim ligna imponuntur:
lijs
duabus sunt ferreæ fores, quæ lignis accensis clauduntur, ut non minus
quàm
testudo ignis ardorem contineant: in illarum bacillis ferreis, quæ pro pa
uimento
habent, collocantur ollæ fundo carentes: cuius loco cancelli, ex fer
reis
silis facti, in quanque imponuntur: per quorum foramina sulfurosi uel bi
tuminosi
uapores à uena usta manant in ollas inferiores. Superiorum autem
ollarum
singulæ centumpondium uenæ capiunt: qua repletæ operculis te­
guntur
, lutoque oblinuntur.