214
batillis tunditur. Quidam si talis arenula eis defuerit, pyram puluere, à car­
bonibus
resoluto, non aliter ac carbonarij tegunt. At Goselariæ compositi­
oni
, in metæ figuram formatæ, atramentum sutorium rubrum, quo destillat
pyrites
ustus, aquis madefactum illinunt. Alibi autem semel uena uritur:
alibi
bis, alibi ter, prout ipsius duricies id postulat. Goselariæ quidem cùm
pyrites
tertiò uritur, is, qui in summo pyræ est collocatus, exudat, ut aliàs scri­
psi
, quiddam subuiride, aridum, asperum, tenue: quod ignis non aliter ac
miantum
non facile comburit. Quinetiam persæpe aqua immittitur in ue­
nam
ustam & adhuc calentem, hac de causa, ut magis mollescat & friabilis
fiat
. Nam cùm uis ignium eius humorem exiccauit, aqua calentem facilius
dissoluit
: cuius rei maximum indicium sunt saxa calcaria usta.

Areæ A. Ligna B. Vena C. Metæ
figura
D. Canalis E.

figure

Sed terra item effossa fiant areæ multò ampliores, & ad normam quadra
: à quarum lateribus atque tergo muri ducantur, ut ignis ardorem magis
contineant
: à fronte uerò similiter patere debent. In his separatim uena
plumbi
candidi uratur hoc modo. Primò ligna circiter duodecim pedes
longa
in area locentur, quater uicissim, recta & transuersa. Deinde maiora