| Agricola, Georgius De re metallica 1556 |
|
210
Etsi uerò fossores in puteis aut cuniculis res fossiles discreuerunt, tamen
uenæ metallicæ ex ipsis extractæ aut euectæ malleis in partes frangen
dæ sunt, uel minutim contundendæ, comminuendæque, ut isto etiam modo
præstantiores & meliores partes à uilioribus & deterioribus discerni pos
sint: quod in uenis excoquendis plurimum ualet: etenim si discrimine remo
to uenæ excoquantur, preciosa non raro magnum detrimentum accipit, pri
usquam uilis igni liquescat: aut una alteram consumit: quod ne fiat partim
hac diligentia, partim additamentis possumus cauere: sed si uena metalli ali
cuius uilis fuerit, eius extractæ uel euectæ, meliorem partem conijcere opor
tet in unum aliquem locum: deteriorem uerò itemque saxa abijcere. Discre
tores autem cuique abaco durum & latum lapidem imponunt. Abaci plerunque
longi & lati quatuor pedes constant ex asseribus inter se coagmentatis: ad
quorum latera & tergum asseres, ex eis circiter pedem eminentes, affixi sunt:
frons, cui secretor assidet, patet. Eorum uerò alij uenæ auri uel argenti, diui
tis massam lapidi superimpositam & malleo lato, sed non crasso, percussam
modò in partes frangunt, & in unum uas conijciunt: modò frangunt & præ
stantes à uilioribus discernentes, unde nomen inuenerunt, eas separatim in
diuersa uasa inijciunt & colligunt. Alij uerò uenæ minus auri uel argenti di
uitis massam item lapidi superimpositam, malleoque lato & crasso percussam
minutim contundunt: ac, cùm multa fuerit comminuta, collectam in unum