| Agricola, Georgius De re metallica 1556 |
|
197
aquam infundunt, quanta superat lapidem: atque æs liquidum è catillo in lapidem
effundunt: ex quo dilapso globuli minuti fiunt. Alij æs liquefactum mox fun
dunt in aquam atque agitant usque eò dum dissolutum abeat in globulos: nisi uerò
æs fundatur & ex eo efficiatur bractea, uel in globulos resoluatur, uel lime
tur, ignium ui non facile liquescit in catillo cinereo. Quod si liquefactum non fue
rit, omnis labor frustra est susceptus. Eodem aut modo quo æs in globulos
argentum & plumbum resoluuntur, ut iustissimè appendi possint. Sed redeo ad
æris experimentum. Cùm æs istis modis præparatum fuerit, tunc ad quodque cen
tum pondium minorum ponderum, si fuerit æs quod plumbi & ferri expers est, &
quidem diues argenti, adijcito plumbi sescunciam maiorum ponderum: si uerò æs plum
bo non caruerit, unciam: si ferri particeps fuerit, duas uncias. Primò aut plum
bum imponito in catillum cinereum: deinde cùm fumare cœperit, adijcito æs: quod
unius horæ et quartæ eius partis spacio ignis consumere solet unà cum plum
bo: id ubi factum fuerit argentum in fundo catilli conspicies: citius tamen ignis u
trunque consumit si in fornacula coquantur, quæ aura inspiratur: sed satius est
superiorem eius partem dimidiam operculo tegere, & fores fenestratos non solum
apponere ad ostiolum, uerum etiam fenestram carbone uel lateris portiuncula clau
dere. Quod si tale æs fuerit, à quo difficulter argentum separatur, anteaquam
igni exploretur in catillo cinereo, plumbum primò inijciendum est in catillum fi
ctilem: deinde æs adijciendum cum modico sale torrefacto, ut & plumbum con
bibat æs, & æs purgetur à recremento, quo abundat. Verum plumbum candi
dum quod argentum in se continet, neque ipsum in initio experimenti in catillum
cinereum inijcere oportet, ne una cum eo argentum, quod fieri solet, consumat
& in fumum uertat: sed posteaquam plumbum fumare cœperit in catillo fictili,
tunc id ad ipsum adijcito: quo modo nigrum plumbum concipiet argentum, candi
dum uerò ebulliet, abibitque in cinerem: qui ligno in tenue scisso remouetur. Idem
fit si temperatura aliqua, in qua inest plumbum candidum, excoquitur. Cùm ue
rò plumbum nigrum combiberit argentum, quod erat in plumbo candido, tunc de
mum in catillo cinereo coquitur. At plumbum nigrum, cum quo argentum est per
mistum, primo in catino ferreo, super fornaculam ardentem statuto, liquescat sini
to. Dein ut æs in canaliculum ferreum fundito, tum super incude malleo percussum
dilatato, & ex eo bracteam efficito: postremò in catillum cinereum inijcito: quod ex
perimentum dimidiæ horæ spacio potest perfici. Vehemens eum ignis calor ei
obest: quare non est necesse neque dimidiam fornaculæ partem operculo tege
re, neque ostiolum eius occludere. At metalla mista signata, quæ monetæ nomi
nantur, hoc modo experimur. Nummos argenteos minores ex acerui in fima
& suprema parte, eiusque laterib. exemptos primo bene purgato: deinde in
catillo triangulari liquefactos uel in globulos redigito, uel ex eis bracteas ef
ficito: Maiores uerò qui pendunt drachmam, sicilicum, semunciam, unciam dilatato:
tum bessem minorem globulorum sumito, uel par bracteæ pondus: itemque alte
rum bessem: utrunque uerò separatim charta inuoluito: postea duas plumbi par
ticulas in duos catillos cinereos prius calefactos inijcito: quanto aunt mone
ta fuerit preciosior, tanto minore plumbi portione ad experimentum nobis o
pus est: quanto uilior, tanto maiore: etenim si bes argenti tantummodo semun
ciam uel unciam æris in se continere dicitur, ad bessem minorem adijcimus plumbi
semunciam, si ex æquis argenti & æris partibus constiterit, unciam: sin in besse