| Agricola, Georgius De re metallica 1556 |
|
190
Verùm plumbum, quod uenæ metallicæ argentum combibit, horæ pa
tium trium de quatuor spacio ignis consumit in catillo cinereo. Experimen
to autem perfecto ex fornacula eximitur tegula, rutroque ferreo extrahitur
cinis non modo ex latericia et ferrea, sed ex fictili etiam, ne eam deponere de
pede opus sit. At ex uena in catillum triangularem coniecta sic conflatur
massula, ex qua postea conficitur metallum. Primò in circulum ferreum im
ponuntur prunæ carbonesque: deinde catillus triangularis, qui continet ue
nam, atque res quæ eam liquefacere atque à recremento purgare possunt: tum
folle duplicato excitatur ignis, uenaque tamdiu coquitur, usque dum massula
in fundo catilli resideat. Duplicem rationem uenarum experiendarum esse
demonstrauimus: unam qua in catillo fictili plumbum miscetur cum uena,
deinde in cinereo rursus ab eo separatur: alteram, qua excoquitur primo in
catillo fictili triangulari, deinde in altero fictili cum plumbo permiscetur, tum
in cinereo rursus ab eo separatur. Nunc uideamus utra cuique uenæ magis con
ueniat: aut si neutra ei conueniat, quonam aliò, alio modo ipsam experiri pos
simus: sed iure ordimur ab auri uena, ouam utraque ratione solemus experiri:
etenim si illa diues fuerit, & nobis igni non repugnare uideatur, sed facilè li
quescere, eius centumpondium, minora pondera intelligimus, unà cum ses
centia uel duabus uncijs plumbi, de maioribus ponderibus loquimur, mi
stum conijcitur in catillum fictilem, & igni coquuntur usque eo dum bene per
misceantur: quia uerò talis etiam uena interdum excoctioni repugnat, ad eam
adijcito parum salis communis torrefacti aut artificiosi: id enim ipsum expug
nabit, facietque ne mistura multum recremementum contrahat: sæpius autem
ea filo ferreo moueto, ut plumbum undiquaque circumeat aurum, idque absor
beat & expurgat purgamenta: quod ubi factum fuerit, misturam eximito & à
recrementis purgato: tum eam conijcito in catillum cinereum & coquito,
usque eò, dum exhalet totum plumbum, aurique massula resideat in fundo: sin
auri uena igni non facile liquescere uisa fuerit, eam urito, & pueri impuberis
urina, quæ salem combiberit, restinguito: quod iterum ac sæpius facito: quò
enim illam sæpius usseris & restinxeris, eò facilius comminui potest, atque citi
us igni liquescit, & quicquid habet recrementi, exsudat. Huius uenæ ustæ,
comminutæ, lauatæ partem unam cum alicuius pulueris compositi, qui uenas
liquefacit, partibus tribus & plumbi partibus sex commisceto: atque misturam
inijcito in catillum triangularem: quem in circulum ferreum, ad quem follis
duplicatis pertinet, imponito: atque primùm lento igni coquito, deinde sen
sim acriori usque dum liquescat, & aquæ instar fluat. Quod si uena liquefacta
non fuerit, ad eam plusculum istiusmodi additamenti, cum æqua spumæ ar
genti fuluæ portione permisti, addito: & filo ferreo candente agitato usque ad
eum finem dum omnis liquescat: tum ex circulo catillum eximito: & massulam,
ubi refrixerit, decutito: quam purgatam prius in altero catillo fictili coquito,
posterius in cinereo. Aurum denique, quod in catilli fundo resedit, extractum
& refrigeratum coticulæ atterito, ut cognoscere possis quota in eo insit ar
genti portio: aut uenæ auri centumpondium minoris ponderis in catillum
triangularem conijcito, & ad eam addito recrementi uitri drachmam maio
ris ponderis. Quod si excoctioni repugnabit, adijcito fecis uini siccæ & u